Capitulum 97
1 (96:1) Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
2 (96:2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
3 (96:3) ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
4 (96:4) apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
5 (96:5) montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
6 (96:6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7 (96:7) confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
8 (96:8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
9 (96:9) tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
10 (96:10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
11 (96:11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 (96:12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius