-Reset+

Capitulum 107

1 (106:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 (106:2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
3 (106:3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
4 (106:4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
5 (106:5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
6 (106:6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
7 (106:7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
8 (106:8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
9 (106:9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
10 (106:10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
11 (106:11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
12 (106:12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
13 (106:13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
14 (106:14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15 (106:15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
16 (106:16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17 (106:17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
18 (106:18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
19 (106:19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
20 (106:20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
21 (106:21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
22 (106:22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
23 (106:23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
24 (106:24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25 (106:25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
26 (106:26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
27 (106:27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
28 (106:28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
29 (106:29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
30 (106:30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
31 (106:31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
32 (106:32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
33 (106:33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
34 (106:34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
35 (106:35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
36 (106:36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
37 (106:37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
38 (106:38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
39 (106:39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
40 (106:40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
41 (106:41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
42 (106:42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
43 [106:43] quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini