Capitulum 58
1 (57:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem(57:2) si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
2 (57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
3 (57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
4 (57:5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
5 (57:6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
6 (57:7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
7 (57:8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
8 (57:9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
9 (57:10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
10 (57:11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
11 (57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra