-Reset+

Capitulum 62

1 (61:1) victori per Idithun canticum David(61:2) attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
2 (61:3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
3 (61:4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
4 (61:5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
5 (61:6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
6 (61:7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
7 (61:8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
8 (61:9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
9 (61:10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
10 (61:11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
11 (61:12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
12 (61:13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum