Capitulum 8
1 victori pro torcularibus canticum David(8:2) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
2 (8:3) ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
3 (8:4) videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
4 (8:5) quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
5 (8:6) minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
6 (8:7) dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
7 (8:8) cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
8 (8:9) aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
9 (8:10) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra