Capitulum 73
1 (72:1) canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
2 (72:2) mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3 (72:3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
4 (72:4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
5 (72:5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6 (72:6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
7 (72:7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
8 (72:8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
9 (72:9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
10 (72:10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
11 (72:11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
12 (72:12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
13 (72:13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
14 (72:14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
15 (72:15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
16 (72:16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
17 (72:17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
18 (72:18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
19 (72:19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
20 (72:20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
21 (72:21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
22 (72:22) et ego insipiens et nescius
23 (72:23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
24 (72:24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
25 (72:25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
26 (72:26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
27 (72:27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
28 (72:28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas