Capitulum 16
1 (15:1) humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
2 (15:2) dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
3 (15:3) sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
4 (15:4) multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
5 (15:5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
6 (15:6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
7 (15:7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
8 (15:8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
9 (15:9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
10 (15:10a) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
11 (15:10b)ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos