Capitulum 116
1 (114:1) dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
2 (114:2) inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
3 (114:3) circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
4 (114:4) et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
5 (114:5) clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
6 (114:6) custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
7 (114:7) revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
8 (114:8) quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
9 (114:9) deambulabo coram Domino in terris viventium
10 (115:10) credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
11 (115:11) ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
12 (115:12) quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
13 (115:13) calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
14 (115:14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15 (115:15) gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 (115:16) obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
17 (115:17) tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18 (115:18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19 (115:19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia