-Reset+

Capitulum 74

1 (73:1) eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
2 (73:2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
3 (73:3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
4 (73:4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
5 (73:5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
6 (73:6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
7 (73:7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
8 (73:8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
9 (73:9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
10 (73:10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
11 (73:11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
12 (73:12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
13 (73:13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
14 (73:14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
15 (73:15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
16 (73:16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
17 (73:17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
18 (73:18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
19 (73:19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
20 (73:20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
21 (73:21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
22 (73:22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
23 (73:23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter