-Reset+

Capitulum 133

1 (132:1) canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno
2 (132:2) sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius
3 (132:3) sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum