Capitulum 130
1 (129:1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2 (129:2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3 (129:3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 (129:4) quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5 (129:5) anima mea ad Dominum
6 (129:6) a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7 (129:7) quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8 (129:8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius