-Reset+

Capitulum 105

1 (104:1) alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
2 (104:2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
3 (104:3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4 (104:4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
5 (104:5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
6 (104:6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7 (104:7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8 (104:8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
9 (104:9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
10 (104:10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
11 (104:11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12 (104:12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13 (104:13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
14 (104:14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
15 (104:15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
16 (104:16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
17 (104:17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
18 (104:18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
19 (104:19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
20 (104:20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
21 (104:21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
22 (104:22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
23 (104:23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
24 (104:24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
25 (104:25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
26 (104:26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27 (104:27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
28 (104:28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
29 (104:29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30 (104:30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
31 (104:31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
32 (104:32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
33 (104:33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
34 (104:34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35 (104:35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
36 (104:36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
37 (104:37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38 (104:38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
39 (104:39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40 (104:40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
41 (104:41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
42 (104:42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43 (104:43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
44 (104:44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
45 [104:45] ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia