Capitulum 140
1 (139:1) pro victoria canticum David
(139:2) erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
2 (139:3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
3 (139:4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
4 (139:5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
5 (139:6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
6 (139:7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
7 (139:8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
8 (139:9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
9 (139:10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
10 (139:11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
11 (139:12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
12 (139:13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
13 [139:14] attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo