Capitulum 6
1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
13 annuit oculis terit pede digito loquitur
14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima