Capitulum 11
1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator