Capitulum 39
1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
2 dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
22 contemnit pavorem nec cedit gladio
23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest