Exodus

Capitulum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40


-Reset+

Capitulum 40

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
6 et ante illud altare holocausti
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
10 altare holocausti et omnia vasa eius
11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
13
14
15 (40:13) indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
16 (40:14) fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
17 (40:15) igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
18 (40:16) erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
19 (40:17) et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
20 (40:18) posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
21 (40:19) cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
22 (40:20) posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
23 (40:21) ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
24 (40:22) posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
25 (40:23) locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
26 (40:24) posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
27 (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
28 (40:26) posuit et tentorium in introitu tabernaculi
29 (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
30 (40:28) labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
31 (40:29) laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
32 (40:30) cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
33 (40:31) erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
34 (40:32) operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
35 (40:33) nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
36 (40:34) si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
37 (40:35) si pendebat desuper manebant in eodem loco
38 (40:36) nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas