Exodus

Capitulum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40


-Reset+

Capitulum 29

1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos
2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies
3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua
5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo
6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram
7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur
8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo
9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum
10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius
11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit
15 unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus
16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
17 ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
18 et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei
19 tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum
21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
22 tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum
23 tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino
25 suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est
26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam
27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti
28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino
29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario
31 arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto
32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
34 quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt
35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem
37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
39 unum agnum mane et alterum vespere
40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno
41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis
42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te
43 ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea
44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum