Capitulum 10
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel