Genesis

Capitulum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50


-Reset+

Capitulum 4

1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini